monumenta.ch > Augustinus > sectio 15

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 142, 15
Sed hic quid, donec veniat mane? Non enim sufficit mane sperare; aliquid opus est agere. Quare aliquid agere? Quoniam dicit in alio psalmo, Deum exquisivi in die tribulationis meae: tanquam in tempore noctis meae Deum exquisivi. Quomodo exquisisti? Manibus meis nocte coram eo; et non sum deceptus . Manibus quaerendus est in nocte Deus. Quid est, manibus? Bonis operibus. Coram eo: Cum enim facis eleemosynam, noli tuba canere; et Pater tuus qui videt in occulto, reddet tibi . Quia ergo ita sperandum est mane, et ita nox ista toleranda est, et in ipsa patientia donec dies lucescat perseverandum est, quid interea hic agendum? Ne forte per teipsum acturus es aliquid, ut merearis perduci ad mane? Notam fac mihi, Domine, viam in qua ingrediar. Ideo lucernam propheticam accendit; ideo ipsum Dominum tanquam in testa carnis misit, qui etiam diceret, Exaruit velut testa virtus mea . Ambula ad prophetiam, ambula ad lucernam praedictorum futurorum, ambula ad verba Dei. Nondum vides Verbum in principio, Deum apud Deum ; ambula ad formam servi, perduceris ad formam Domini. 'Notam fac mihi, Domine, viam in qua ingrediar; quoniam ad te levavi animam meam. Levavi ad te, non contra te. Apud te fons vitae . Ad te levavi animam meam, tanquam vas ad fontem attuli: imple ergo me, quoniam ad te levavi animam meam.